Georgius Raguseius: Expositio Georgii Ragusei super Artem brevem Raymundi Lullii - page 3

Nota, prout habetur in auditu Kabbalistico, quod esse, est cum est praedicatum ad omnia haec
principia, ut dicendum: esse est bonum, esse est magnum, et sic de aliis.
Contrarium (...) conversio scilicet simplex, ut dicendo: esse est bonum, <3v> per accidens, ut
quando mutatur quantitas dicendo sic: omne ens est bonum, et per compositionem, ut quando
mutantur termini finiti, in infinitos, ut dicendo non bonum est non ens, et cet.
Nota quod esse est praedicatum generalissimum ad omnia, quia sub ipso continetur bonum,
sub bono ens, et sub ense substantia, et ens omne igitur bonum est esse, sed non e contra, et
omne ens est bonum, sed non e contra. Ens enim non est bonum nisi per bonitatem ipsius
esse, et esse non est bonum, nisi per suammet essentiam.
Nota quod quodlibet principium per se sumptum est generale, ut dicendo bonitas. Si autem
contrahatur ad alterum, est subalternum, et non generale, ut dicendo: bonitas magna. Et si
contrahitur ad aliquod individuum, tunc est specialissimum, ut dicendo: bonitas Francisci est
magna. Ex isto intellectus potest invenire multa media tum generalissima, tum generalia, tum
et spetialissima, ad quamcumque conclusionem. Quoniam in his principiis reducuntur omnia
quae sunt in mundo quae vel sunt bona, vel magna, et cet., et ita potest dici per oppositum vel
enim sunt mala vel parva et hoc transcendentaliter.
<4r>De secunda figura caput 2
Secunda figura nominata per T componitur ex 3 generalibus triangulis, quorum primus est
viridi coloris, qui continet 3 litteras alphabeti, scilicet BCD. Secundus est coloris rubei et
continet EFG. Tertius est coloris crocei, et continet HIK. Triangulus viridis habet 3 angulos
qui sunt differentia, concordantia et contrarietas. Et omnes isti 3 anguli sunt generales ad
omnia, nam quicquid est, aut differt ab alio, aut cum illo concordat, aut alteri contrariat.
Quilibet istorum angulorum habet 3 species. Est enim differentia inter sensuale et sensuale, ut
inter lapidem et lignum; inter sensuale et intellectuale, ut inter corpus et animam; et inter
intellectuale et intellectuale, ut inter Deum et Angelum, et sic potest dici de aliis duobus
angulis istius trianguli.
Triangulus rubeus habet 3 angulos, qui sunt principium, medium et finis, et omnes isti sunt
generales; nam quicquid est, aut est in angulo principii aut in angulo mediii, aut in angulo
finis.
In angulo principii reperitur causa, quantitas, tempus. Per causam intelliguntur 4 genera
causarum, scilicet materialis, efficiens, formalis et finalis, et per causas praedicatum
substantiae.
1,2 4
Powered by FlippingBook