aquarum re spiciant. Venus et Mercurius sub Lune Marti
sque
res­
pectu, Mars ipse Lune lumen ab eis resecat et prohibet, nisi in­
quam conventus sit vel oppositio: sic enim et pluviae affert.
IV) Oe pluviis sub anni initium
5
Amplius sub anni conversione, pars pluviarum notanda; ea
namque de die a Luna ad Venerem, nocte converso assumpta et a
Sole sumpto exordio, sub numeri terminatione profecto occurret.
I
In loco igitur aquarum reperta, annum indicat pluviosum. Luna
quoque dum ad Martem perveniet, imbres die ipsa profecto aderunt,
10 et de Venere non aliud erit iudtcium. Singulis rursum mensibus,
oriente constituto, Solis et Lune coniunctio, et stellarum notetur
conventus et applicatio. Ea enim pluvias generant hyemales. Hoc
etiam summo opere notandum occurit quod Venus / sub manibus 107rs
Solis, imbres portendunt et rores. Veneris item cum Marte, Mer-
15 curii cum Jove, Lune cum Saturno applicatio notanda. Maius autem
Solis iudicium ad rores pertinet. Verum quia Venus quasi porta
Martis, Mercurius Iovis, Luna Saturni, quociens conveniunt vel
alterno fruuntur aspectu, rores fervore coguntur. Venere quidem
retrograda, Sol in Ariete vel Tauro, ver indicat valde pluviosum.
20 Ipsa item retrograda existens, dum Sol in Capricorno aut Aquario
t
commoretur, hyems illa paucorum imbrium.
Hec autem omnia sub anni ingressu notanda occurrunt.
Nam dum ipsa ut iam didam est, retrograda erit, et Sol Capricor­
num perambulet sive Aquarium vel Pisces orientalis, in vere facta
25 imbres inducit modicos. Sed hiemis principium multiplicibus
humectat pluviis. Nam si in hieme orientalis existat, eius inicia
1,2,3 5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,...236