Paulus Scalichius, De magia naturali …, Prilozi 63–64 (2006), str. 239–254
239
De magia naturali, in lapide philosophorum
et reliquiis scientiis*
Paulus Scalichius
AD ILLUSTRISSIMUM ET REVERENDISSIMUM D. WILHEL-
MUM, Dei gratia Archiepiscopum Rigensem, Marchionem Brande-
nburg. etc. PAULUS SCALICHIUS C.R. et Dynasta Huniorum, etc.
Marchio Veronensis, etc.
De magia naturali, in lapide philosophorum et reliquiis scientiis.
Magiam quam tantopere, princeps illustrissime, nostri huius seculi qu-
idam scioli spernunt et prorsus exterminandam ducunt, absque iudicio, sine
discrimine, et ratione destituti Dei varia dona in creaturis atque miracula in
operibus suis tam stupenda temeritate adoriuntur: non sine commiseratione
ipse aliquoties evolvi atque revolvi. Dum enim insimulati eius criminis pa-
ulo diligentiorem me scrutatorem exhibuissem, omnia penitius inspiciendo
pro tenuitate mea excusissem, neque quod non fuisset per omnia consen-
taneum imprimis religioni, deinde naturae cursui deprehendissem, tantum
abest ut in eius scientiae odium exarserim, quin multo magis in amorem et
summam admirationem ultro concesserim, eosque, qui ruinam tanti doni
minitarentur et eam naturae vim inferrent, non potuerim non lividos atque
lubricos, ne dicam impios, pronunciare. Quod tu, pius atque candidus Anti-
stes, ipse, consideratis causis, rationibus verissima apodixi facile dijudicare
poteris, et quam vera sint, quae innuimus, intelligere.
*
Rasprava
De magia naturali in lapide philosophorum
(O prirodnoj magiji s obzirom
na kamen mudrosti) nalazi se kao treća rasprava po redu u knjizi pod naslovom
Satyrae phi-
losophicae sive miscelaneorum Tomus Primus. Accesit Genealogia praecipuorum Europae
regum et Principum etc. a Gothis deducta per utrumque sexum authore Heilricho Zeellio
Agrippinate. Regiomonti Borussorum in officina Joannis Daubmanni Illustris. Borussiae Prin­
cipis Typographi. Anno 1563.
Knjiga je tiskana u formatu šesnaestine. U Nacionalnoj i sveu-
čilišnoj knjižnici u Zagrebu označena je pod signaturom RII F-16°- 40.
1 2,3,4,5,6,7,8,9,10,11,...16