De felicitate et humana perfectione
De summafelicitate et suprema perfectione humana
Felicitatem quidem et humanam perfectionem longe quaesitam ab
omnibus tantumque naturali apetitu desideratam, raro tamen ab
hominibus inventam modo expedit (ut antea scrutari permisimus)
enodare. In cuius investigatione, si nos aequo animo gentium multi­
tudinem revolverimus, eam difficiliorem quamcommuniter existimatur,
inveniemus multifariamque illam plerique fore capessendam per­
senserunt, prout ipsi vario vel corporis aut sensuum vel potius rationis
adminiculo excitantur neque hunc usque in diem diversae defuerunt
horum opiniones de felicitatis humanae assecutione, quod sane
potissima de causa provenire quispiam facile putavit. Si consentaneii
suae concupiscentiae terminum adaptavit, uti beatum deffinienti ac
per singula discurrenti videre licet. Beatus equidem ille dicitur, qui
habet quicquid appetit sperni rationem. Infirmi enim summopere
sanitatem pie omnibus concupiscunt. Pauperes autem divitias, am­
bitiosi honores, lascivientes corporis illecebras, milites victoriam et
rapinam, civiles vero pollitiam et nobilitatem, ita discurrentibus per
omnes actus et operationes humanas bona corporis vel fortunae
magis quam divina bona preferentes hoc hominum genus in terrenis
posuisse felicitatem putabitur. Quorum omnium quam vanae sint
opiniones adversus ipsum rectae rationis dictamen nequamquam
eruditis excludere difficile.
Quandoquidem, si in bona corporis valetudine persecuta esset,
rationalium felicitas aut sensuum facultate brutorum profecto
plurima nobis esse beatiora quilibet perspiciet, nam pisces in cor­
porali sanitate, leones in cede et rapinis, linees visu, voltures odoratu,
simia gustu, aranea tactu, lepores velocitate, pavones ambitione, alia
plurima nos longe superantia esse beatiora merito censebimus, quod
sane nisi prorsus rationis expers existimabit. Nam est ergo quaesita
felicitas illa, quae nobis et beluis communis est, sed ea magis, qua
animantia quaeque superamus et bene vivimus. Quis autem, autore
Chrispo, bene vivere poterit, nisi qui aliquo negotio intentus alicuius
preclari facinoris bene famam quaerit. Maioribus ergo quam corporis
Iz: E. Banic-Pajnic, M. Girardi Karsulin, M. Josipovic,
Magnum miraculum - homo (Veliko cudo - covjek),
Zagreb: Hrvatska sveucilisna naklada, 1995.
1 2,3,4,5,6,7,8