respondendum. Quod ai Venu* Mercurius et luna pariter sint
corrupti, fantaamata per aerem apparebunt. Si vero Saturnus
illic benivolis aversia fuerit, M'«dis inprosperum. Pro quolibet
itaque climate sua consulenda erit stella, proque statu stelle cli­
mati respondendum. Si ergo stella simul cum Sole fuerit in adus­
tione, mutaciones significat; que si fuerit Saturnus vel Mars,
doloribus aut ferro vitarn mutat. Et ad hunc modum in ceteris
iuxta eorum situm et significationem.
De Libra
Libra si corrupta fuerit, Venus autem in Ariete adusta
aut in alio loco averso male domum suam respiciens, aut sit
in gradu principatus Piscium, sive aqua ita fuerit, nullum in
Veneris significatione sanum venit iudicium; puellarum autem
multos significat dolores peiusque si infortunia retrograda ipsam
re spiciant.
Deinde videndum ubi sit stella necans et urens, id est Mars,
eiusque utrimque respectus, dominus quoque adversitatis, id est
Saturnus, loca simul Veneris et Lune stellaque magis habens in
libra; quod si libra sit oriens et corrupta, ^fenus etiam adversa,
peiusque \fenus ascendens infortunia post ipsam radiis ferisncia.
Que cum ita conveniant, mulieribus adversantur, ventos corrum*
punt magis in Alexandri* partibus et circa Cirenem, Parthis
quoque nocent. Nam si hec infortuniaLibram dominumque eius
1...,29,30,31,32,33,34,35,36,37,38 40,41,42,43,44,45,46,47,48,49,...236