cornua: arbores spinose, arbusta virgulta arundinetum victus
et gramina.
De aquaticis: Cancri inter animancia aquatica possidet ut
cancros, testudines atque id genus nisiLuna pariter in aqua­
tico sit. Sic enim ducit ad aquam gelatam aut excoctam ut est
sal aut zuccarum hisque similia. Scorpius est multa aquositas
omnisque gravis humor et commixtio quale est lutum coagulatum
aut aliquid commassatum atque id genus. Piscium sunt cetera
piscium genera. Nam terras corpusque humanum hoc oidine
partiuntur.
Que signa quibus membris et
quibus regionibus presint
Aries siquidem: Persiam et Babiloniam et de homine
caput et faciem. Tauri: collum. Geminorum: brachia et de
terris Armenia maior et Menthis. Cancri: pectus et Armenia
minor. Leonis: dorsum et de terris Parthia. Virginis: venter
et Furaa. Libre: ylia et femoxa et de terris, Roma et hinc ad
Affricam. inde ad confinia Memphis. Scorpionis: inguen et
Arabum ruricole. Sagittarii: clunes et coxe. cenobia et ora­
toria. Capricorni: genua, valles et Mauri et India. Aquarii:
tibie et agricole. Piscium: pedes, Aracoa et a Roma usque ad
Siriam.
1...,133,134,135,136,137,138,139,140,141,142 144,145,146,147,148,149,150,151,152,153,...236