mala; si tardius, tardabuntur. Stelle quoque superiores notantur
in eclipsi: quoniam si stantes reperiuntur, firmamento malorum
adiciunt.
Summopere autem circa limarem eclipsim 3 ante totidem
retro. Circa solarem vero 7 ante totidem retro servandi sunt
dies. In eis enim ab omnibus fere negociis abstimendum.
De tempore mali
Nunc malorum adventus suis distinguendi sint temporibus.
Ab oriente namque medie eclipseos quot inter sunt usque ad
locum eclipsis in medio signa, tot mensibus transactis proven­
tus ecliptice significationis presagiunt astrologi. Nam si tunc
• Sol vel ipsum oriens vel signum eclipseos intraverit, omnio rerum
eventus movebit. Quod autem Sol in signo eclipseos movet, Luna
in eius oriente incipiet. Et converso: quod motum fuerit a Sole
in oriente eclipsis, Lune incipit introitus signum eclipseos.
Item si signum eclipsis vicinius fuerit orienti, intra 4or
primos anni menses rerum eventus parat. Si decimo propinquius
fuerit, in sequentibus quatuor.' Si autem septimo, usque ad ulti­
mos quatuor rerum auspicia differt. Nam ecliptica significacio
nequaquam duodecim integros menses moratur.
Deinde notandum cum quo applicat L u a ab ec lip s i evadens.
Si enim in septimo infortunium fu e r it cum quo applicet aut ad
quod accedat, videndum e r i t ei ipsa e s t in e ius tera^ino. Quod
1...,108,109,110,111,112,113,114,115,116,117 119,120,121,122,123,124,125,126,127,128,...236