76
gabis. Sed quia ista quaestio magis ad Doctorem subtilem
spectat, ideo ab hac disputatione manus modo abstineo.
Redeo modo unde discesseram, scilicet ad divinitatem
huius scientiae astronomicae, quae se habet ad potentiam
nostri intellectus sicut lumen solis ad visum vespertilionis,
quia eminenter transcendit latitudinem nostri intellectus,
etiam si vellemus eniti [e1] supra vires nostras. Verum
etiam est tantae utilitatis, conducens non solum ad esse
nostrum, sed etiam ad utile et bonum esse, iuxta illud
Ptolemaei in Centiloquio verbo 5., quod scilicet sapiens
dominabitur astris. Multa etiam mala avertere potest prae-
cognoscendo futura accidentia in corporibus nostris; qui-
bus bene praeparatis, puta evacuando frigidis etiam et
humidis corpus alterando, quando praecognoscet per
directionem vel annuam conversionem febrem humora-
lem ex calido et humido, de proximo venturam, ut aeger
ipsam sustinere possit, quam quidem non sustineret, si
eadem vi corpus humanum in febrem dispositum sic im-
provisum invaderet. Velle etiam singulas utilitates, quibus
humana fragilitas sibi subvenire posset, annus certe non
sufficeret eas enarrare. Quia si solum ritus priscorum
patrum sacerdotumve
69
Romanorum, aliorum etiam, qui
artem magicam arte astronomica exercebant, etiam per
apparatum exorcismum, augurium, auspicium, volatum,
scintillationem
70
, hydromantiam, pyromantiam, spatulam
et alias 32 partes in lege nostra modo prohibitas, quae
tamen omnes erant deductae ab ipsa astrorum cognitione.
Quas etiam omnes perscrutatus sum, ut bonorum malo-
rum etiam cognitionem haberem, ut a malis cavere possim
et bona prosequar, divi Hieronymi sententiam insecutus.
Sed cum omnia ista viderim, simul et abstinui me, et ma-
num ultimam eis imposui.
69
corr. ex sacerdotum, ve
70
corr. ex Sintillationem
5
15
20
30
10
25
1...,29,30,31,32,33,34,35,36,37,38 40,41,42,43,44,45,46,47,48,49,...74